Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
  2. quaeque tegis medios instita longa pedes!
  3. nil nisi legitimum concessitque furta canemus,
  4. inque meo nullum carmine crimen erit.
  5. ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte,
  6. quas stola contingi vittaque sumpta vetat?
  7. at matrona potest alienis artibus uti, quodque [*]( quoque)
  8. trahat, quamvis non doceatur, habet.
  9. nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni
  10. ad delinquendum doctior esse potest.
  11. quodcumque attigerit, siqua est studiosa sinistri,
  12. ad vitium mores instruet inde suos.
  13. sumpserit Annales—nihil est hirsutius illis—
  14. facta sit unde parens Ilia, nempe leget,
  15. sumpserit Aeneadum genetrix ubi prima, requiret,
  16. Aeneadum genetrix unde sit alma Venus.
  17. persequar inferius, modo si licet ordine ferri,
  18. posse nocere animis carminis omne genus.
  19. non tamen idcirco crimen liber omnis habebit :
  20. nil prodest, quod non laedere possit idem.