Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda,
  2. Raeticanunc praebent Thraciaque arma metum,
  3. nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus
  4. Parthus eques timida captaque signa manu,
  5. nunc te prole tua iuvenem Germania sentit,
  6. bellaque pro magno Caesare Caesar obit;
  7. denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam,
  8. corpore pars nulla est, quae labet, imperii.
  9. urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum
  10. et morum, similes quos cupis esse tuis.
  11. nec [*](non) tibi contingunt, quae gentibus otia praestas,
  12. bellaque cum multis inrequieta geris,
  13. mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum
  14. te numquam nostros evoluisse iocos?
  15. at si, quod mallem, vacuum tibi forte [*](tibi forte fortasse) fuisset,
  16. nullum legisses crimen in Arte mea.
  17. illa quidem fateor frontis non esse severae
  18. scripta, nec a tanto principe digna legi:
  19. non tamen idcirco legum contraria iussis
  20. sunt ea Romanas erudiuntque nurus.