Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ultima perpetior medios eiectus in hostes,
- nec quisquam patria longius exul abest,
- solus ad egressus missus septemplicis Histri
- Parrhasiae gelido virginis axe premor—
- Ciziges et Colchi Tereteaque [*](metereaque corr. Ellis) turba Getaeque
- Danuvii mediis vix prohibentur aquis—
- cumque alii causa tibi sint graviore fugati,
- ulterior nulli, quam mihi, terra data est.
- longius hac nihil est, nisi tantum frigus
- et hostes, et maris adstricto quae coit unda gelu.
- hactenus Euxini pars est Romana sinistri:
- proxima Basternae Sauromataeque tenent.
- haec est Ausonio sub iure novissima vixque
- haeret in imperii margine terra tui.
- unde precor supplex ut nos in tuta releges,
- ne sit cum patria pax quoque adempta mihi,
- ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister,
- neve tuus possim civis ab hoste capi.
- fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum
- Caesaribus salvis barbara vincla pati.