Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. mitius exilium si das propiusque roganti,
  2. pars erit ex poena magna levata mea.
  3. ultima perpetior medios eiectus in hostes,
  4. nec quisquam patria longius exul abest,
  5. solus ad egressus missus septemplicis Histri
  6. Parrhasiae gelido virginis axe premor—
  7. Ciziges et Colchi Tereteaque [*](metereaque corr. Ellis) turba Getaeque
  8. Danuvii mediis vix prohibentur aquis—
  9. cumque alii causa tibi sint graviore fugati,
  10. ulterior nulli, quam mihi, terra data est.
  11. longius hac nihil est, nisi tantum frigus
  12. et hostes, et maris adstricto quae coit unda gelu.
  13. hactenus Euxini pars est Romana sinistri:
  14. proxima Basternae Sauromataeque tenent.
  15. haec est Ausonio sub iure novissima vixque
  16. haeret in imperii margine terra tui.
  17. unde precor supplex ut nos in tuta releges,
  18. ne sit cum patria pax quoque adempta mihi,
  19. ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister,
  20. neve tuus possim civis ab hoste capi.