Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ille tamen Veneris numine tutus erat.
- saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulixen;
- eripuit patruo saepe Minerva suo.
- et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,
- quis vetat irato numen adesse deo?
- verba miser frustra non proficientia perdo.
- ipsa graves spargunt ora loquentis aquae,
- terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque
- ad quos mittuntur, non sinit ire deos.
- ergo idem venti, ne causa laedar in una,
- velaque nescio quo votaque nostra ferunt,
- me miserum, quanti montes volvuntur aquarum!
- iam iam tacturos sidera summa putes,
- quantae diducto subsidunt ‘aequore valles!
- iam iam tacturas Tartara nigra putes,
- quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aer,