Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- mittere me Stygias si iam voluisset in undas
- Caesar, in hoc vestra non eguisset ope.
- est illi nostri non invidiosa cruoris
- copia; quodque dedit, cum volet, ipse feret,
- vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi,
- contenti nostris iam, precor, este malis!
- nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis,
- quod periit, salvum iam caput esse potest,