Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- fingite me dignum tali nece, non ego solus
- hic vehor. inmeritos cur mea poena trahit?
- pro superi viridesque dei, quibus aequora curae,
- utraque iam vestras sistite turba minas,
- quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira,
- hanc sinite infelix in loca iussa feram,
- si quantam [*](quoque quam vel quia: quantam Rappold) merui, poena me perdere vultis,
- culpa mea est ipso iudice morte minor.