Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. seu stupor huic studio sive est insania nomen,
  2. omnis ab hac cura cura levata [*](cura levata mens relevata) mea est,
  3. saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis,
  4. saepe minax Steropes sidere pontus erat,
  5. fuscabatque diem custos Atlantidos Ursae,
  6. aut Hyadas seris hauserat Auster aquis,
  7. saepe maris pars intus erat, tamen ipse trementi
  8. carmina ducebam qualiacumque manu.
  9. nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes,
  10. inque modum tumuli concava surgit aqua.
  11. ipse gubernator tollens ad sidera palmas
  12. exposcit votis, inmemor artis, opem.
  13. quocumque aspexi, nihil est nisi mortis imago,
  14. quam dubia timeo mente timensque precor.
  15. attigero portum, portu terrebor ab ipso:
  16. plus habet infesta terra timoris aqua.
  17. nam simul insidiis hominum pelagique laboro,
  18. et faciunt geminos ensis et unda metus,
  19. ille meo vereor ne speret sanguine praedam,
  20. haec titulum nostrae mortis habere velit.