Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis,
  2. fida manet trepidae duxque comesque fugae,
  3. perque tot eventus et iniquis concita ventis
  4. aequora Palladio numine tuta fuit.
  5. nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti,
  6. quasque petit, Getici litoris intret aquas.
  7. quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles,
  8. et longum tenui limite fecit iter,
  9. fleximus in laevum cursus, et ab Hectoris urbe
  10. venimus ad portus, Imbria terra, tuos.
  11. inde, levi vento Zerynthia litora nacta,
  12. Threïciam tetigit fessa carina Samon.
  13. saltus ab hac contra brevis est Tempyra petenti:
  14. hac dominum tenus est illa secuta suum.
  15. nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos:
  16. Hellespontiacas illa relegit [*](reliquit: relegit σ ) aquas
  17. Dardaniamque petit, auctoris nomen habentem,
  18. et te ruricola, Lampsace, tuta deo,
  19. quodque per angustas vectae male virginis undas
  20. Seston Abydena separat urbe fretum,