Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis
  2. guttura fraudabant, sed genus inde trahunt:
  3. grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis,
  4. canities pinnis, unguibus hamus inest.
  5. nocte volant puerosque petunt nutricis egentes
  6. et vitiant cunis corpora rapta suis.
  7. carpere dicuntur lactentia viscera rostris
  8. et plenum poto sanguine guttur habent,
  9. est illis strigibus nomen; sed nominis huius
  10. causa, quod horrendum stridere nocte solent,
  11. sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt
  12. naeniaque in volucres Marsa figurat anus,
  13. in thalamos venere Procae. Proca natus in illis