Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. adiacet antiquus Tiberino lucus Helerni:
  2. pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.
  3. inda sata est nymphe (Cranen 1 dixere priores)
  4. nequiquam multis saepe petita procis.
  5. rura sequi iaculisque feras agitare solebat
  6. nodosasque cava tendere valle plagas.
  7. non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem
  8. credebant; nec erat, Phoebe, pudenda tibi.
  9. huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba,
  10. reddebat tales protinus illa sonos:
  11. ‘haec loca lucis habent nimis et cum luce pudoris:
  12. si secreta magis ducis in antra, sequor.’
  13. credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit