Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Iuppiter. audito palluit ille Iove.
  2. ut rediit animus, cultorem pauperis agri
  3. immolat et magno torret in igne bovem;
  4. quaeque puer quondam primis diffuderat annis,
  5. promit fumoso condita vina cado.
  6. nec mora, flumineam Iino celantibus ulvam,
  7. sic quoque non altis, incubuere toris.
  8. nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo:
  9. terra rubens crater, pocula fagus erant,
  10. verba fuere Iovis: ‘siquid fert impetus, opta:
  11. omne feres.’ placidi verba fuere senis:
  12. ‘cara fuit coniunx, primae mihi flore iuventae
  13. cognita, nunc ubi sit, quaeritis? urna tegit,
  14. huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,
  15. coniugio dixi sola fruere meo.
  16. et dixi et servo, sed enim diversa voluntas
  17. est mihi; nec coniunx, sed pater esse volo.’
  18. annuerant omnes: omnes ad terga iuvenci
  19. constiterant — pudor est ulteriora loqui —
  20. tum superiniecta texere madentia terra;