Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- spargebant lacrimis ossa perusta suis.
- inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti,
- utque erat, in duro procubuere toro.
- umbra cruenta Remi visa est assistere lecto
- atque haec exiguo murmure verba loqui:
- ‘en ego dimidium vestri parsque altera voti,
- cernite, sim qualis, qui modo qualis eram!
- qui modo, si volucres habuissem regna iubentes,
- in populo potui maximus esse meo,
- nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago:
- haec est ex illo forma relicta Remo!
- heu ubi Mars pater est? si vos modo vera locuti,
- uberaque expositis ille ferina dedit,
- quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis
- perdidit, o quanto mitior illa fuit!
- saeve Celer, crudelem animam per volnera reddas,
- utque ego, sub terras sanguinulentus eas.
- noluit hoc frater, pietas aequatis in illo est:
- quod potuit, lacrimas manibus ille dedit,
- hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate,