Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- utile nunc iter est, Publiciumque vocant.’
- annua credideram spectacula facta, negavit,
- addidit et dictis altera verba suis:
- ‘nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris,
- turbaque caelestes ambitiosa sumus.
- saepe deos aliquis peccando fecit iniquos,
- et pro delictis hostia blanda fuit;
- saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet
- fulmina, ture dato sustinuisse manum,
- at si neglegimur, magnis iniuria poenis
- solvitur, et iustum praeterit ira modum.
- respice Thestiaden: flammis absentibus arsit;
- causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.
- respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat;
- virgo est, et spretos bis tamen ulta focos,
- Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,
- cum consternatus diripereris equis.
- longa referre mora est correcta oblivia damnis.
- me quoque Romani praeteriere patres,
- quid facerem, per quod Aerem manifesta doloris?