Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. dum loquitur, vernas emat ab ore rosas):
  2. ‘Chloris eram, quae Flora vocor: corrupta Latino
  3. nominis est nostri littera Graeca sono.
  4. Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis
  5. rem fortunatis ante fuisse viris,
  6. quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae
  7. sed generum matri repperit illa deum.
  8. ver erat, errabam: Zephyrus conspexit, abibam.
  9. insequitur, fugio: fortior ille fuit,
  10. et dederat fratri Boreas ius omne rapinae
  11. ausus Erechthea praemia ferre domo.
  12. vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae,
  13. inque meo non est ulla querella toro
  14. . vere fruor semper: semper nitidissimus annus,
  15. arbor habet frondes, pabula semper humus,
  16. est mihi fecundus dotalibus hortus in agris:
  17. aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae,
  18. hunc meus implevit generoso flore maritus
  19. atque ait arbitrium tu, dea, floris habe.
  20. saepe ego digestos volui numerare colores