Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. terret, et est illi praeda benigna lepus.
  2. at postquam virtus annis adolevit, in apros
  3. audet et hirsutas comminus ire leas,
  4. dumque petit latebras fetae catulosque leaenae,
  5. ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae,
  6. mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores
  7. cervicemque polo suppositurus Atlas,
  8. victus uterque parens tamen est pietate sororum:
  9. illa dedit caelum, nomina fecit Hyas.
  10. ‘Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis!
  11. distuleram partes mense priore tuas.
  12. incipis Aprili, transis in tempora Mai:
  13. alter te fugiens, cum venit, alter habet,
  14. cum tua sint cedantque tibi confinia mensum,
  15. convenit in laudes ille vel ille tuas.
  16. Circus in hunc exit clamataque palma theatris:
  17. hoc quoque cum Circi munere carmen eat.
  18. ipsa doce, quae sis. hominum sententia fallax:
  19. optima tu proprii nominis auctor eris.’
  20. sic ego. sic nostris respondit diva rogatis (