Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. quod praestant oculis omnia tuta suis.
  2. stant quoque pro nobis et praesunt moenibus urbis
  3. et sunt praesentes auxiliumque ferunt,
  4. at canis ante pedes saxo fabricatus eodem
  5. stabat: quae standi cum Lare causa fuit?
  6. servat uterque domum, domino quoque fidus uterque:
  7. compita grata deo, compita grata cani.
  8. exagitant et Lar et turba Diania fures:
  9. pervigilantque Lares pervigilantque canes,
  10. bina gemellorum quaerebam signa deorum
  11. viribus annosae facta caduca morae:
  12. mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos,
  13. urbs habet, et vici numina trina colunt,
  14. quo feror? Augustus mensis mihi carminis huius
  15. ius habet: interea Diva canenda Bona est.
  16. est moles nativa loco, res nomina fecit:
  17. appellant Saxum; pars bona montis ea est.
  18. huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri
  19. prima Palatinae signa dedistis aves.
  20. templa Patres illic oculos exosa viriles