Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. illa dati caelum praemia lactis habet.
  2. Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida,
  3. dicitur in silvis occuluisse Iovem,
  4. huic fuit haedorum mater formosa duorum,
  5. inter Dictaeos conspicienda greges,
  6. cornibus aeriis atque in sua terga recurvis,
  7. ubere, quod nutrix posset habere Iovis,
  8. lac dabat illa deo. sed fregit in arbore cornu
  9. truncaque dimidia parte decoris erat.
  10. sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis
  11. et plenum pomis ad Iovis ora tulit.
  12. ille ubi res caeli tenuit solioque paterno
  13. sedit, et invicto nil Iove maius erat,
  14. sidera nutricem, nutricis fertile cornu
  15. fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet,
  16. praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae
  17. aram constitui parvaque signa deum:
  18. voverat illa quidem Curius: sed multa 1 vetustas
  19. destruit, et saxo longa senecta nocet,
  20. causa tamen positi fuerat cognominis illis,