Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. poscite blanditias dignaque verba ioco,
  2. cumque sua dominae date grata sisymbria myrto
  3. tectaque composita iuncea vincla rosa.
  4. templa frequentari Collinae proxima portae
  5. nunc decet, a Siculo nomina colle tenent;
  6. utque Syracusas Arethusidas abstulit armis
  7. Claudius et bello te quoque cepit, Eryx,
  8. carmine vivacis Venus est translata Sibyllae,
  9. inque suae stirpis maluit urbe coli.
  10. cur igitur Veneris festum Vinalia dicant,
  11. quaeritis, et quare sit Iovis ista dies?
  12. Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae,
  13. bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes.
  14. clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis
  15. et vel equo magnus vel pede maior erat;
  16. quem Rutuli Turnusque suis adsciscere temptat
  17. partibus, haec contra dux ita Tuscus ait:
  18. ‘stat mihi non parvo virtus mea: volnera testor
  19. armaque, quae sparsi sanguine saepe meo.
  20. qui petis auxilium, non grandia divide mecum