Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- sic que meos muros transeat hostis ait.
- dat tamen exequias nec iam suspendere fletum
- sustinet, et pietas dissimulata patet;
- osculaque adplicuit posito suprema feretro
- atque ait invito frater adempte, vale!
- arsurosque artus unxit, fecere, quod ille,
- Faustulus et maestas Acca soluta comas.
- tum iuvenem nondum facti flevere Quirites;
- ultima plorato subdita flamma rogo est.
- urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?)
- victorem terris impositura pedem,
- cuncta regas et sis magno sub Caesare semper,
- saepe etiam pluris nominis huius habe;
- et quotiens steteris domito sublimis in orbe,
- omnia sint numeris inferiora tuis. [*](22. HN 23. A VIN — NP)
- Dicta Pales nobis, idem Vinalia dicam;
- una tamen media est inter utramque dies.
- numina volgares Veneris celebrate puellae:
- multa professarum quaestibus apta Venus,
- poscite ture dato formam populique favorem,