Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nec mora, transiluit. rutro Celer occupat ausum;
  2. ille premit duram sanguinulentus humum.
  3. haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas
  4. devorat et clausum pectore volnus habet,
  5. flere palam non volt exemplaque fortia servat,
  6. sic que meos muros transeat hostis ait.
  7. dat tamen exequias nec iam suspendere fletum
  8. sustinet, et pietas dissimulata patet;
  9. osculaque adplicuit posito suprema feretro
  10. atque ait invito frater adempte, vale!
  11. arsurosque artus unxit, fecere, quod ille,
  12. Faustulus et maestas Acca soluta comas.
  13. tum iuvenem nondum facti flevere Quirites;
  14. ultima plorato subdita flamma rogo est.