Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- sunt duo discordes, ignis et unda, dei,
- iunxerunt elementa patres aptumque putarunt
- ignibus et sparsa tangere corpus aqua?
- an, quod in his vitae causa est, haec perdidit exul,
- his nova fit coniunx, haec duo magna putant?
- vix equidem credo: sunt qui Phaethonta referri
- credant et nimias Deucalionis aquas.
- pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant,
- scintillam subito prosiluisse ferunt;
- prima quidem periit, stipulis excepta secunda est:
- hoc argumentum flamma Parilis habet?
- an magis hunc morem pietas Aeneia fecit,
- innocuum victo cui dedit ignis iter?
- num tamen est vero propius, cum condita Roma est,
- transferri iussos in nova tecta Lares
- mutantesque domum tectis agrestibus ignem
- et cessaturae supposuisse casae,
- per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?
- quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo.
- Ipse locus causas vati facit, urbis origo