Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. quaeque lavent artus quaeque bibantur aquae.
  2. ubera plena premam, referat mihi caseus aera,
  3. dentque viam liquido vimina rara sero.
  4. sitque salax aries, conceptaque semina coniunx
  5. reddat, et in stabulo multa sit agna meo.
  6. lanaque proveniat nullas laesura puellas,
  7. mollis et ad teneras quamlibet apta manus.
  8. quae precor eveniant, et nos faciemus ad annum
  9. pastorum dominae grandia liba Pali.’
  10. his dea placanda est: haec tu conversus ad ortus
  11. dic quater et vivo perlue rore manus,
  12. tum licet adposita, veluti cratere, camella
  13. lac niveum potes purpureamque sapam;
  14. moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos
  15. traicias celeri strenua membra pede.
  16. expositus mos est: moris mihi restat origo:
  17. turba facit dubium coeptaque nostra tenet.
  18. omnia purgat edax ignis vitiumque metallis
  19. excoquit: idcirco cum duce purgat ovis.
  20. an, quia cunctarum contraria semina rerum