Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- claviger, et tanto est Albula pota deo):
- dux quoque Neritius; testes Laestrygones extant
- et quod adhuc Circes nomina litus habet,
- et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi
- stabant, Argolicae quod posuere manus,
- venerat Atridae fatis agitatus Halesus,
- a quo se dictam terra Falisca putat.
- adice Troianae suasorem Antenora pacis
- et generum Oeniden, Apule Daune, tuum.
- serus ab Iliacis et post Antenora flammis
- attulit Aeneas in loca nostra deos.
- huius erat Solymus Phrygia comes unus ab Ida,
- a quo Sulmonis moenia nomen habent,
- Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae.
- me miserum, Scythico quam procul illa solo est!
- ergo ego tam longe—sed subprime, Musa, querellas!
- non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.
- quo non livor adit? sunt qui tibi mensis honorem
- eripuisse velint invideantque, Venus,
- nam quia ver aperit tunc omnia, densaque cedit