Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. alba decent Cererem: vestis Cerialibus albas
  2. sumite; nunc pulli velleris usus abest. [*](13. G EID — NP LVDI)
  3. Occupat Aprilis Idus cognomine Victor
  4. Iuppiter: hac illi sunt data templa die.
  5. hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro
  6. atria Libertas coepit habere sua. [*](14. HN LVDI)
  7. Luce secutura tutos pete, navita, portus:
  8. ventus ab occasu grandine mixtus erit. sit
  9. hcet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar
  10. grandine militia perculit arma sua. [*](15. A FORD — NP LVDI 16. BN LVDI)
  11. Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus,
  12. pontifices, forda sacra litate bove.
  13. forda ferens bos est fecundaque, dicta ferendo:
  14. hinc etiam fetus nomen habere putant,