Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis
  2. speque redit citius visaque certa refert:
  3. rapta tribus dixit ‘solvit ieiunia granis,
  4. Punica quae lento cortice poma tegunt.’
  5. non secus indoluit, quam si modo rapta fuisset,
  6. maesta parens, longa vixque refecta mora est,
  7. atque ita nec nobis caelum est habitabile dixit;
  8. Taenaria recipi me quoque valle iube.
  9. et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset,
  10. bis tribus ut caelo mensibus illa foret.
  11. tum demum voltumque Ceres animumque recepit
  12. imposuitque suae spicea serta comae;
  13. largaque provenit cessatis messis in arvis,
  14. et vix congestas area cepit opes.