Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. seque levat saxo subsequiturque senem,
  2. dux comiti narrat, quam sit sibi filius aeger
  3. nec capiat somnos invigiletque malis.
  4. illa soporiferum, parvos initura penates,
  5. colligit agresti lene papaver humo;
  6. dum legit, oblito fertur gustasse palato
  7. longamque imprudens exsoluisse famem.
  8. quae quia principio posuit ieiunia noctis,
  9. tempus habent mystae sidera visa cibi.
  10. limen ut intravit, luctus videt omnia plena:
  11. iam spes in puero nulla salutis erat.
  12. matre salutata (mater Metanira vocatur)
  13. iungere dignata est os puerile suo.
  14. pallor abit, subitasque vident in corpore vires:
  15. tantus caelesti venit ab ore vigor.
  16. tota domus laeta est, hoc est materque paterque
  17. nataque: tres illi tota fuere domus.
  18. mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte
  19. pomaque et in ceris aurea mella suis.
  20. abstinet alma Ceres somnique papavera causas