Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. vox erat hac gressus ecqua puella tufit?
  2. iam color unus inest rebus, tenebrisque teguntur
  3. omnia, iam vigiles conticuere canes:
  4. alta iacet vasti super ora Typhoeos Aetne,
  5. cuius anhelatis ignibus ardet humus;
  6. illic accendit geminas pro lampade pinus:
  7. hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur.
  8. est specus exesi structura pumicis asper,
  9. non homini regio, non adeunda ferae:
  10. quo simul ac venit, frenatos curribus angues
  11. iungit et aequoreas sicca pererrat aquas,
  12. effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdis,
  13. et vos, Nisaei, naufraga monstra, canes,
  14. Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:
  15. sic venit ad portus, Attica terra, tuos.
  16. hic primum sedit gelido maestissima saxo:
  17. illud Cecropidae nunc quoque triste vocant.
  18. sub Iove duravit multis inmota diebus,
  19. et lunae patiens et pluvialis aquae,
  20. fors sua cuique loco est: quod nunc Cerialis Eleusin