Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. cur vicibus factis ineant convivia, quaero,
  2. tunc magis, indictas concelebrentque dapes
  3. quod bene mutant sedem Berecyntia, dixit
  4. captant mutatis sedibus omen idem.
  5. institeram, quare primi Megalesia ludi
  6. urbe forent nostra, cum dea (sensit enim)
  7. illa deos inquit ‘peperit, cessere parenti,
  8. principiumque dati Mater honoris habet.’
  9. ‘cur igitur Gallos, qui se excidere, vocamus,
  10. cum tanto a Phrygia Gallica distet humus?’
  11. inter ait ‘viridem Cybelen altasque Celaenas
  12. amnis it insana, nomine Gallus, aqua.
  13. qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est
  14. cura bonae mentis: qui bibit inde, furit.’,