Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- ponet, et ad solitum rusticus ibit opus,
- Pleiades incipient humeros relevare paternos,
- quae septem dici, sex tamen esse solent:
- seu quod in amplexum sex hinc venere deorum. (
- nam Steropen Marti concubuisse ferunt,
- Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno,
- Maian et Electram Taygetemque Iovi),
- septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;
- paenitet, et facti sola pudore latet:
- sive quod Electra Troiae spectare ruinas
- non tulit, ante oculos opposuitque manum. [*](3. EC 4. FC LVDI — MATR — MAG)
- Ter sine perpetuo caelum versetur in axe,
- ter iungat Titan terque resolvat equos,
- protinus inflexo Berecyntia tibia cornu
- flabit, et Idaeae festa parentis erunt.
- ibunt semimares et inania tympana tundent,
- aeraque tinnitus aere repulsa dabunt:
- ipsa sedens molli comitum cervice feretur
- urbis per medias exululata vias.
- scaena sonat, ludi que vocant, spectate, Quirites,