Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est:
  2. Cymaeam, veteres, consuluistis anum.
  3. templa iubet fieri Veneri, quibus ordine factis
  4. inde Venus verso nomina corde tenet.
  5. semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu
  6. respice totque tuas, diva, tuere nurus.
  7. dum loquor, elatae metuendus acumine caudae
  8. Scorpios in viridis praecipitatur aquas. [*](2. D F )
  9. Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo
  10. coeperit, et tactae rore querentur aves,
  11. semiustamque facem vigilata nocte viator
  12. ponet, et ad solitum rusticus ibit opus,
  13. Pleiades incipient humeros relevare paternos,
  14. quae septem dici, sex tamen esse solent:
  15. seu quod in amplexum sex hinc venere deorum. (
  16. nam Steropen Marti concubuisse ferunt,
  17. Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno,
  18. Maian et Electram Taygetemque Iovi),
  19. septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;
  20. paenitet, et facti sola pudore latet: