Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- Romulus hos omnes ut vinceret ordine saltem,
- sanguinis auctori tempora prima dedit,
- nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:
- ille minor geminis mensibus annus erat.
- nondum tradiderat victas victoribus artes
- Graecia, facundum sed male forte genus,
- qui bene pugnabat, Romanam noverat artem:
- mittere qui poterat pila, disertus erat.
- quis tunc aut Hyadas aut Pleiadas Atlanteas
- senserat, aut geminos esse sub axe polos?
- esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur
- Sidoniis, Helicen Graia carina notet?
- signaque quae longo frater percenseat anno,
- ire per haec uno mense sororis equos?
- libera currebant et inobservata per annum
- sidera; constabat sed tamen esse deos.
- non illi caelo labentia signa tenebant,
- sed sua, quae magnum perdere crimen erat.
- illa quidem foeno; sed erat reverentia foeno,
- quantam nunc aquilas cernis habere tuas.