Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem.
  2. dicitur haec pietas grata fuisse deo.
  3. et tamen ante omnes Martem coluere priores:
  4. hoc dederat studiis bellica turba suis.
  5. Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam,
  6. Volcanum tellus Hypsipylea colit,
  7. Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae,
  8. pinigerum Fauni Maenalis ora caput:
  9. Mars Latio venerandus erat, quia praesidet
  10. armis: arma ferae genti remque decusque dabant,
  11. quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:
  12. mensis in his etiam nomine Martis erit.
  13. tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis,
  14. sextus apud populos, Hernica terra, tuos.
  15. inter Aricinos Albanaque tempora constat
  16. factaque Telegoni moenia celsa manu.
  17. quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer,
  18. a tribus hunc primum turba Curensis habet;
  19. et tibi cum proavis, miles Peligne, Sabinis
  20. convenit: huic genti quartus utrique deus.