Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- et licet antiquo manibus conlatus Epeo
- sit prior, irata Pallade manens erit.
- vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte,
- munera de vestris pauca referte deae:
- nec vos, turba fere censu fraudata, 1 magistri,
- spernite; discipulos attrahit illa novos:
- quique moves caelum, tabulamque coloribus uris,
- quique facis docta mollia saxa manu.
- mille dea est operum: certe dea carminis illa est;
- si mereor, studiis adsit amica meis,
- Caelius ex alto qua mons descendit in aequum,
- hic, ubi non plana est, sed prope plana via,
- parva licet videas Captae delubra Minervae,
- quae dea natali coepit habere suo.
- nominis in dubio causa est. capitale vocamus
- ingenium sollers: ingeniosa dea est.
- an quia de capitis fertur sine matre paterni
- vertice cum clipeo prosiluisse suo?
- an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis
- venit? et hoc ipsum littera prisca docet.