Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. ipse vides manibus peragi fera bella Minervae:
  2. num minus ingenuis artibus illa vacat?
  3. Palladis exemplo ponendae tempora sume
  4. cuspidis: invenies et quod inermis agas.
  5. tunc quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos
  6. cepit, ut huic urbi semina magna dares.
  7. Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?)
  8. sacra lavaturas mane petebat aquas,
  9. ventum erat ad molli declivem tramite ripam:
  10. ponitur e summa fictilis urna coma.
  11. fessa resedit humo ventosque accepit aperto
  12. pectore, turbatas restituitque comas,
  13. dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae
  14. fecerunt somnos et leve murmur aquae,
  15. blanda quies furtim victis obrepsit ocellis,
  16. et cadit a mento languida facta manus.
  17. Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupita
  18. et sua divina furta fefellit ope.
  19. somnus abit, iacet ipsa gravis: iam scilicet intra
  20. viscera Romanae conditor urbis erat.