Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. volnus inane patet. Brutus clamore Quirites
  2. concitat et regis facta nefanda refert.
  3. Tarquinius cum prole fugit, capit annua consul
  4. iura: dies regnis illa suprema fuit.
  5. [*](25. HC 26. A EN)
  6. Fallimur, an veris praenuntia venit hirundo
  7. nec metuit, ne qua versa recurrat hiems?
  8. saepe tamen, Procne, nimium properasse querens,
  9. virque tuo Tereus frigore laetus erit.
  10. Iamque duae restant noctes de mense secundo,
  11. Marsque citos iunctis curribus urget equos:
  12. ex vero positum permansit Equirria nomen,
  13. quae deus in Campo prospicit ipse suo.
  14. iure venis, Gradive: locum tua tempora poscunt,
  15. signatusque tuo nomine mensis adest.
  16. venimus in portum libro cum mense peracto:
  17. naviget hinc alia iam mihi linter aqua.
  1. Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta,
  2. Mars, ades et nitidas casside solve comas,
  3. forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poetae:
  4. a te, qui canitur, nomina mensis habet.