Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. vina quies sequitur; gelido Numa prodit ab antro
  2. vinclaque sopitas addit in arta manus,
  3. somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant
  4. rumpere: pugnantes fortius illa tenent.
  5. tunc Numa: ‘di nemorum, factis ignoscite nostris,
  6. si scelus ingenio scitis abesse meo;
  7. quoque modo possit fulmen, monstrate, piari.’
  8. sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait:
  9. ‘magna petis nec quae monitu tibi discere nostro
  10. fas sit: habent finis numina nostra suos.
  11. di sumus agrestes et qui dominemur in altis
  12. montibus: arbitrium est in sua tela Iovi.
  13. hunc tu non poteris per te deducere caelo,
  14. at poteris nostra forsitan usus ope.’
  15. dixerat haec Faunus; par est sententia Pici:
  16. deme tamen nobis vincula, Picus ait:
  17. ‘Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte.
  18. nubila promissi Styx mihi testis erit.’
  19. emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant,
  20. quaque trahant superis sedibus arte Iovem,