Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. principio nimium promptos ad bella Quirites
  2. molliri placuit iure deumque metu;
  3. inde datae leges, ne firmior omnia posset,
  4. coeptaque sunt pure tradita sacra coli.
  5. exuitur feritas, armisque potentius aequum est,
  6. et cum cive pudet conseruisse manus;
  7. atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara
  8. vinaque dat tepidis farraque salsa focis.
  9. ecce deum genitor rutilas per nubila flammas
  10. spargit et effusis aethera siccat aquis;
  11. non alias missi cecidere frequentius ignes:
  12. rex pavet et volgi pectora terror habet,
  13. cui dea ‘ne nimium terrere! piabile fulmen
  14. est,’ ait ‘et saevi flectitur ira Iovis,
  15. sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi
  16. tradere, Romani numen utrumque soli.
  17. nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis.’
  18. atque ita qua possint edidit arte capi.
  19. lucus Aventino suberat niger ilicis umbra,
  20. quo posses viso dicere numen inest.