Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. si qua tamen gravida est, resoluto crine precetur,
  2. ut solvat partus molliter illa suos.
  3. Quis mihi nunc dicet, quare caelestia Martis
  4. arma ferant Salii Mamuriumque canant?
  5. nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae;
  6. nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni.
  7. vallis Aricinae silva praecinctus opaca
  8. est lacus, antiqua religione sacer.
  9. hic latet Hippolytus loris direptus equorum,
  10. unde nemus nullis illud aditur equis.
  11. licia dependent longas velantia saepes,
  12. et posita est meritae multa tabella deae.
  13. saepe potens voti, frontem redimita coronis,
  14. femina lucentes portat ab urbe faces.
  15. regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces,
  16. et perit exemplo postmodo quisque suo.
  17. defluit incerto lapidosus murmure rivus:
  18. saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi.
  19. Egeria est, quae praebet aquas, dea grata Camenis;
  20. illa Numae coniunx consiliumque fuit.