Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. non haec ille deus tantaeque propaginis auctor
  2. credidit officiis esse minora suis,
  3. promissumque sibi voluit praenoscere caelum
  4. nec deus ignotas hospes inire domos,
  5. ille moras solis, quibus in sua signa rediret,
  6. traditur exactis disposuisse notis.
  7. is decies senos tercentum et quinque diebus
  8. iunxit et e pleno tempora quinta die.
  9. hic anni modus est: in lustrum accedere debet,
  10. quae consummatur partibus, una dies.
  11. [*](1. D. K. MAR. NP)
  12. ‘Si licet occultos monitus audire deorum
  13. vatibus, ut certe fama licere putat,
  14. cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus,
  15. dic mihi, matronae cur tua festa colant.’
  16. sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors,
  17. sed tamen in dextra missilis hasta fuit:
  18. ‘nunc primum studiis pacis, deus utilis armis,
  19. advocor et gressus in nova castra fero,
  20. nec piget incepti; iuvat hac quoque parte morari,
  21. hoc solam ne se posse Minerva putet,