Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- laurea, flaminibus quae toto perstitit anno,
- tollitur, et frondes sunt in honore novae,
- ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi:
- ante tuas fit idem, curia prisca, fores.
- Vesta quoque ut folio niteat velata recenti,
- cedit ab Iliacis laurea cana focis,
- adde, quod arcana fieri novus ignis in aede
- dicitur, et vires flamma refecta capit.
- nec mihi parva fides, annos hinc isse priores,
- Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.
- hinc etiam veteres miti memorantur honores
- ad spatium belli, perfide Poene, tui.
- denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde
- incipit, a numero nomina quisquis habet,
- primus oliviferis Romam deductus ab arvis
- Pompilius menses sensit abesse duos,
- sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci
- nos putat, Egeria sive monente sua.
- sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec
- Caesaris in multis haec quoque cura fuit.