Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. saepe sequens agnam lupus est a voce retentus,
  2. saepe avidum fugiens restitit agna lupum;
  3. saepe canes leporesque umbra iacuere sub una,
  4. et stetit in saxo proxima cerva leae,
  5. et sine lite loquax cum Palladis alite cornix
  6. sedit, et accipitri iuncta columba fuit.
  7. Cynthia saepe tuis fertur, vocans Arion,
  8. tamquam fraternis obstipuisse modis,
  9. nomen Arionium Siculas impleverat urbes,
  10. captaque erat lyricis Ausonis ora sonis;
  11. inde domum repetens puppem conscendit Arion,
  12. atque ita quaesitas arte ferebat opes.
  13. forsitan, infelix, ventos undasque timebas,
  14. at tibi nave tua tutius aequor erat.
  15. namque gubernator destricto constitit ense
  16. ceteraque armata conscia turba manu.
  17. quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, puppem:
  18. non haec sunt digitis arma tenenda tuis.
  19. ille, metu pavidus, mortem non deprecor inquit,
  20. sed liceat sumpta pauca referre lyra.