Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos,
- proque tua maneant in statione domo!
- tunc quoque vicini lucus celebratur Helerni,1
- qua petit aequoreas advena Thybris aquas.
- ad penetrale Numae Capitoliumque Tonantem
- inque Iovis summa caeditur arce bidens.
- saepe graves pluvias adopertus nubibus auster
- concitat, aut posita sub nive terra latet. [*](2. AN 3. BN)
- Proximus Hesperias Titan abiturus in undas
- gemmea purpureis cum iuga demet equis,
- illa nocte aliquis tollens ad sidera voltum
- dicet ubi est hodie quae Lyra fulsit heri?
- dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis
- in liquidas subito mersa notabit aquas. [*](4. CN)
- Quem modo caelatum stellis Delphina videbas,
- is fugiet visus nocte sequente tuos:
- seu fuit occultis felix in amoribus index,
- Lesbida cum domino seu tulit ille lyram.
- quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus?
- carmine currentes ille tenebat aquas.