Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. carpitur adtonitos absentis imagine sensus
  2. ille. recordanti plura magisque placent:
  3. ‘sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit,
  4. neglectae collo sic iacuere comae,
  5. hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt,
  6. hic color, haec facies, hic decor oris erat.’
  7. ut solet a magno fluctus languescere flatu,
  8. sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet,
  9. sic, quamvis aberat placitae praesentia formae,
  10. quem dederat praesens forma, manebat amor.
  11. ardet et iniusti stimulis agitatus amoris
  12. comparat indigno vimque dolumque toro.
  13. exitus in dubio est: audebimus ultima! dixit,
  14. ‘viderit! audentes forsque deusque iuvat,
  15. cepimus audendo Gabios quoque.’ talia fatus
  16. ense latus cinxit tergaque pressit equi.
  17. accipit aerata iuvenem Collatia porta
  18. condere iam voltus sole parante suos.
  19. hostis ut hospes init penetralia Collatini:
  20. comiter excipitur; sanguine iunctus erat.