Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas,
  2. improba, quae nostros cogis abesse viros,
  3. sint tantum reduces! sed enim temerarius ille
  4. est meus et stricto qualibet ense ruit.
  5. mens abit, et morior, quotiens pugnantis imago
  6. me subit, et gelidum pectora frigus habet.’
  7. desinit in lacrimas intentaque fila remittit,
  8. in gremio voltum deposuitque suum.
  9. hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicae,
  10. et facies animo dignaque parque fuit.
  11. pone metum, veni! coniunx ait. illa revixit
  12. deque viri collo dulce pependit onus.
  13. interea iuvenis furiales regius ignis
  14. concipit et caeco raptus amore furit,
  15. forma placet niveusque color flavique capilli,
  16. quique aderat nulla factus ab arte decor;
  17. verba placent et vox, et quod corrumpere non est,
  18. quoque minor spes est, hoc magis ille cupit,
  19. iam dederat cantus lucis praenuntius ales,
  20. cum referunt iuvenes in sua castra pedem,