Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. ceperat hic alias, alias everterat urbes
  2. et Gabios turpi fecerat arte suos.
  3. namque trium minimus, proles manifesta Superbi,
  4. in medios hostes nocte silente venit.
  5. nudarant gladios: occidite dixit ‘inermem!
  6. hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater,
  7. qui mea crudeli laceravit verbere terga.’
  8. dicere ut hoc posset, verbera passus erat.
  9. luna fuit: spectant iuvenem gladiosque recondunt
  10. tergaque deducta veste notata vident,
  11. flent quoque et, ut secum tueatur bella, precantur:
  12. callidus ignaris adnuit ille viris.
  13. iamque potens misso genitorem appellat amico,
  14. perdendi Gabios quod sibi monstret iter.
  15. hortus odoratis suberat cultissimus herbis
  16. sectus humum rivo lene sonantis aquae:
  17. illic Tarquinius mandata latentia nati
  18. accipit et virga lilia summa metit,
  19. nuntius ut rediit decussaque lilia dixit,
  20. filius agnosco iussa parentis ait.