Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- Terminus, ut veteres memorant, inventus in aede
- restitit et magno cum Iove templa tenet.
- nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat,
- exiguum templi tecta foramen habent.
- ermine, post illud levitas tibi libera non est:
- qua positus fueris in statione, mane,
- nec tu vicino quicquam concede roganti,
- ne videare hominem praeposuisse Iovi;
- et seu vomeribus seu tu pulsabere rastris,
- clamato tuus est hic ager, ille suus!
- est via, quae populum Laurentes ducit in agros,
- quondam Dardanio regna petita duci:
- illa lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris
- sacra videt fieri sextus ab urbe lapis,
- gentibus est aliis tellus data limite certo:
- Romanae spatium est urbis et orbis idem. [*](24. G REGIF — N)
- Nunc mihi dicenda est regis fuga: traxit ab illa
- sextus ab extremo nomina mense dies.
- ultima Tarquinius Romanae gentis habebat
- regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen,