Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Iuppiter immodico Iuturnae victus amore
  2. multa tulit tanto non patienda deo:
  3. illa modo in silvis inter coryleta latebat,
  4. nunc in cognatas desiliebat aquas,
  5. convocat hic nymphas, Latium quaecumque tenebant,
  6. et iacit in medio talia verba choro:
  7. ‘invidet ipsa sibi vitatque, quod expedit illi,
  8. vestra soror summo concubuisse deo.
  9. consulite ambobus; nam quae mea magna voluptas,
  10. utilitas vestrae magna sororis erit.
  11. vos illi in prima fugienti obsistite ripa,
  12. ne sua fluminea corpora mergat aqua.’
  13. dixerat: adnuerant nymphae Tiberinides omnes,
  14. quaeque colunt thalamos, Ilia diva, tuos.
  15. forte fuit nais, Lara nomine, prima sed illi
  16. dicta bis antiquum syllaba nomen erat,
  17. ex vitio positum, saepe illi dixerat Almo
  18. nata, tene linguam, nec tamen illa tenet,
  19. quae simul ac tetigit Iuturnae stagna sororis,
  20. effuge ait ripas; dicta refertque Iovis.