Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nunc animae tenues et corpora functa sepulcris
  2. errant, nunc posito pascitur umbra cibo.
  3. nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint
  4. Luciferi, quot habent carmina nostra pedes,
  5. hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem;
  6. ultima placandis manibus illa dies.
  7. ecce anus in mediis residens annosa puellis
  8. sacra facit Tacitae (nec tamen ipsa tacet),
  9. et digitis tria tura tribus sub limine ponit,
  10. qua brevis occultum mus sibi fecit iter;
  11. tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo
  12. et septem nigras versat in ore fabas,
  13. quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena,
  14. obsutum maenae torret in igne caput;
  15. vina quoque instillat: vini quodcumque relictum est,
  16. aut ipsa aut comites, plus tamen ipsa, bibit.
  17. hostiles linguas inimicaque vinximus ora
  18. dicit discedens ebriaque exit anus.
  19. protinus a nobis, quae sit dea Muta, requires:
  20. disce, per antiquos quae mihi nota senes.