Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. si genus arguitur voltu, nisi fallit imago,
  2. nescio quem in vobis suspicor esse deum—
  3. at si quis vestrae deus esset originis auctor,
  4. in tam praecipiti tempore
  5. ferret opem; ferret opem certe, si non ope mater egeret,
  6. quae facta est uno mater et orba die.
  7. nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
  8. corpora!’ desierat deposuitque sinu.
  9. vagierunt ambo pariter: sensisse putares,
  10. hi redeunt udis in sua tecta genis,
  11. sustinet impositos summa cavus alveus unda:
  12. heu quantum fati parva tabella tulit!
  13. alveus in limo silvis adpulsus opacis
  14. paulatim fluvio deficiente sedet.
  15. arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocatur
  16. Rumina nunc ficus, Romula ficus erat.
  17. venit ad expositos (mirum!) lupa feta gemellos:
  18. quis credat pueris non nocuisse feram?
  19. non nocuisse parum est, prodest quoque: quos lupa nutrit,
  20. perdere cognatae sustinuere manus,